Liber Numeri*

Caput 33: Versus 11

In deserto Sin.HIERON., ibid.Profectique de mari Rubro castrametati sunt in deserto Sin, etc., usque ad quia plures desertae filii, quam ejus quae habet virum.Profectique de mari Rubro applicaverunt in desertum Sin.Sin, rubus interpretatur vel tentatio: ibi jam incipit arridere bonorum spes, ubi de rubo apparuit Dominus, et responsa dedit Moysi, et initium visitationis filiis Israel. Solet enim in visionibus esse tentatio; solet enim angelus iniquitatis transfigurare se in angelum lucis, et ideo sollicite agendum est ut discernas visiones. Unde Jesus Nave, cum visiones videret, interrogat eum qui apparuit,Noster es, an adversariorum?Ita ergo proficiscens anima cum invenerit discretionem visionum probabitur spiritalis esse. Est enim inter dona Spiritus sancti discretio spirituum.
(* Traductions européennes)